NARDUS

NARDUS
NARDUS
Νάρδος, ex Hebr. Gap desc: Hebrew genus herbae odoratissimae, Cantic. c. 4. v. 14. et alibi. Nardus pistica, Ioh. c. 12. v. 3. et Marci c. 14. v. 3. νάρδου πιςτικῆς. Vulgata vertit, Nardi spicati.
Beza, liquidae, παρὰ τὸ πιεῖν, quasi potabilem dicas, Nardum enim pro ipso nardino unguento passim usurpat Athenaeus. Et conviviis unguenta conveniunt, quibus perfundantur convivae: non autem spissa, quibus liniantur. Quod tamen luxuria tandem invexit, ut ex his Plinii apparet l. 13. c. 3. Quaedam, inquit, crassitudo maxime delectat, linirique iam, non solum perfundi unguentis gaudent. Unde illud Flacci l. 2. Sat. 2. v. 73. Nec sicut simplex Naevius, unctam convivis praebebit aquam. Aeschylus autem εν Δεσμώτῃ, vocat φάρμακα πιςτὰ, liquida et quae potanda praebentur; ut dicuntur βρώσιμα, quae eduntur et χοιςτὰ, quibus ungimur. At apud Artemidorum l. 2. c. 33. legimus, γοναῖκα πιςτικὴν ὀικουρὸν καὶ πειθομένην τῷ ἀνδρὶ, ubi omnino videtur fida mulier significari. Quam in partem transcunt omnes fere Graeci reliqui. Sic Eusebius Demonstr. Euang. l. 8. vinum mysticum SS. Eucharistiae vocat κρᾶμα πιςτικὸν τῆς καινῆς διαθήκης, et πιςτικὸν βάλσαμον reperimus in literis Emanuelis Imperatoris ad Fridericum Imperat. Etiam de persona saepe occurrit, apud Cedrenum pro πιςτὸς, p. 545. 577. 596. et saepe alibi, ὁ πιςτικώτατος τῶ θεραπόντων, fidelissimus Ministrorum, quod Aristophanes et melior Hellenismus πιςτότατος. Hinc Theophylactus πιςτικὴν interpretatur ἄδολον, i. e. germanam, et minime adulteratam: quam puram Tibullus vocat hôc v. 7. Eleg. 2. l. 2.
Illius purô distillent tempora nardô.
Et Ovid. de Arte l. 3. v. 443.
Nec coma vos fallat liquidâ nitidissima nardô, etc.
Ioh. vero Hartungus in Criticis suis Decad. 3. c. 6. ex Athenaei l. 15. prope Babylonem fuisse oppidum Opis dictum, ubi pretiosissima nardi unguenta confecta et in alia loca deportata fuerint, docet. Itaque non dubitat, germanam lectionem fuisse apud utrumque Euangelistam Ο᾿πιςτικῆς: quae vox quia Librariis minus nota, omissâ literâ initiali, scripsisse πιςτικῆς, sicque inscitiâ suâ Viris eruditis crucem fixisse, in qua cogitationes eorum vexarentur, contendit. Additque, subodoratos quidem aliquid hac de re iam Augustinum olim et Cyrillum in Ioh. fuisse, a loco nempe quopiam pisticam Nardum dici, sed locum illum, quis esset, ignorâsse. Etiam Camerarius doctissimus, recitatô versu Nonni,
Πιςτικῆς τρία μέτρα φατιζομένης ἀπὸ νάρδου.
Videri, inquit, possit, a loco nomen illud esse deductum: quia mediam syllabam produxit. Sed locus ille qui esset, neque ipse neque Nonnus aperuerunt. Sic tria etyma afferuntur (ut aliorum sententias omittam) primum a πιεῖν, alterum a πίςτις, tertium ab ὦπις. Et quidem, primum quod attinet, praeter superius dicta, videtur id confirmare Athenaeus, cum aptam esse πρὸς πότον, scribit l. 15. cumque idem νάρδον καταπίνειν dicit, l. 6. Favet Hirtius de bello Hispan. c. 33. Ipse de tempore cenavit, vinum et nardum identidem sibi infudit. At morosior analogia haec: Etiam τὸ μύρον (cuius Iohannes et Marcus commeminit) innuit liquorem; si inde aliqua forte nobilitatis pars trahatur. Sed nec ab Ω῏πις (ita enim ab Herodoto et Strabone scribitur) fieri potest Ο῾πιςτικὸν, salvâ analogiâ, verum Ω᾿πικὸν. Neque etiam mentio Opis ullibi apud Athenaeum, qui l. quidem 15. c. 15. ex professo de variis locis agit, in quibus meliora quaeque unguenta fierent, addens: Νάρδινον τὸ εν Τάρσῳ; nullum tamen ibi, ne tantillum, vel etiam alibi, vestigium, unde Nardus opistica exprimatur, ostendit. Imo nec apud Strabonem, Dioscoridem, Plinium, qui Nardi Celticae, Italicae, Syriacae, Indicae meminerunt, at Opisticam unanimi silentiô praetereunt. Ergo πιςτικὸς revera a πίςτις est, et νάρδος πιςτικὴ sic dicta, tamquam probatae fidei, integra, sine admistione alterius: quemadmodum contra pseudonardus, apud Plinium l. 12. c. 12. ita vocatur a ψεύδομαι, i. e. fallo. Hinc vetus Lexicon: Nardum pisticum dicitur, i. e. sidele, purum, sine omni impositura et commixtura compositum, non adulteratum aliis herbis. Et hoc ipsum in causa, cur idem unguentum Iohanni πολύτιμον, Marco πολυτελὲς dicatur. Bene enim Ioach. Vadianus Epitom. Terrae part. Dignum, inquit, cognitu, quod l. 13. Plinius tradit, videlicet novem herbarum species esse, quae nardum imitentur et adulterent. Unde intelligimus, in tantae fraudis materia, usum loquendi obtinuisse, ut pistica nardus diceretur, quae sincera et absque vitio esset, ἀπὸ τῆς πίςτεως, a fide, et plane ἄδολος, h. e. germana, ut ait Erasmus et nullâ arte vitiata. Proinde et Hermolaus libro Coroll. 1. πιςτικὴν, h. e. probam et fidelem exponit, et quae adulterata non sit, sicuti Marci c. 4. v. 3. et Iohann. c. 12. v. 3. accipitur. Hieronym. super 26. c. Matthaei pisticam; plane veram et absque dolo exposuit. Vide Becmann um de Origintbus L. L. Hoc autem nardinum unguentum magni tum fuisse pretii, etiam eô fit probabilius, quod illis temporibus unica fuit urbs Laodicae, quae unguentum huiusmodi cum laude conficeret: nec multo ante Galeni aetatem in aliis quoque urbibus fieri coepit, quod commendaretur. Vide cum l. 6. Υ῾γικιῶν. Hôc itaque tam sincerô, tam pretiosô unguentô, mulier illa pedes IESU delibutos reddidit, pro more variarum tum gentium, quibus pretiosissima unguenta in frequenti usu fuêre, maxime cum in tricliniaribus lectis
accumberent. Nisi potius in ista sacrorum Domini pedum unctione, non tam moris communis habendam esse rationem arbitreris, quam latentis mysterii: quod etsi satis capere nequimus, nedum satis explicare valemus, inesse tamen credimus et humili silentiô adoramus. Scimus antiquis in more fuisse positum, ut testandae reverentiae et cultui religioso, vel qui proxime ad religiosum accederet, oleum vel unguentum effunderent. Sic Iacoblapidi, quô erat usus pro cervicali, oleum superfudit, Gen. c. 28. v. 18. Idemque statuam eô locô erectam, ubi Deus cum ipso erat locutus, simili veneratione prosequutus est. Sic lapides unguine delibutos, ut loquitur Appuleius, pagani in triviis coluerunt, quod multi Scriptores testantur, clemensque Alex. λιπαροὺς propterea λίθους illos vocat, l. 7. Stromat. Sic animalia; quae Diis consecrabant et libera sinebant abire, vel quae alioquin admodum admirabantur, unguentis linebant, uti multis
exemplis ad Suetonii l. 1. c. 80. probat Casaubon. An igitur hae quoque mulieres sanctissimae, quum in Domino, quem esse Deum adhuc ignorabant, aliquid tamen supra hominem admirarentur, devotionem suam hôc factô sunt testatae? Hoc certe videtur voluisse Chrysostomus, cum scribit de una illarum, in Marth. Homil. 18. Πολλὴ ἡ ἐυλάβεια ἦν καὶ αφατος ἡ σπουδή, Magna erat huius mulieris reverentia et studium erga Christum verbis inenarrabile Ac mens quidem illarum haec erat: divina vero Providentia, quae illas regebat, altiora mysteria moliebatur; sicut ipsius Christi verba insinuant, Marci c. 14. v. 8. Quod habuit, ipsa fecit: antevertit unguentô linere corpus meum ad pollmcturam. Hinc Eucherius Lugdunensis in Matth. c. 26. v. 2. Significatio, inquit, est non perditio: in proximo passurus sum; ideoque mulier hoc unguentum mihi attulit ad sepeliendum. Mos enim antiquitus fuit, ut nobilium corpora sepelieuda ungerentur, et cum aromatibus sepelirentur. Idem scriptor alibi: Mysterium est quod agitur; in quo mors et sepultura cito fieri significatur. Vide Is. Casaubon. Exercit. XIV. num 12. et 13. et Salmas. ad Solin. passim. E quo hoc solum addo, cum nardus Plinio alia sit Celtica, quae in Istria et Liguriae Alpibus nascitur, Cambul Rumi Arabibus, h. e. Spica Romana (quae fortasse Pseudonardus) dicta; alia Indica; alia Syriaca seu Cilissa: solam mediam et Nardi ob excellentiam (cum reliquae nardi, sine adiuncto loci natalis, non soleant nominari) et Spicae proprie nomen, quod ςταχυόθριξ seu spicata sit. habuisse. Coetera vide infra, in voce Spica. Nec omittendum, licet nardus Cilissa adeo brevi foliô esset, ut vix necti quiret, tamen et illam, et insuper Indicam luxui in coronas placuisse. Idem Salmas. d. l. Condarias de nardo exhibuisse Heliogabalum, supra vidimus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Nardus — stricta Nard raide …   Wikipédia en Français

  • Nardus — stricta Scientific classification Kingdom: Plantae …   Wikipedia

  • Nardus — Nardus, 1) (N. L.), Pflanzengattung aus der Familie der Gramineae Rottboelliaceae, 3. Kl. 1. Ordn. L.; Art: N. stricta, häufig auf dürren, sandigen Haiden, dient zu Befestigung des Sandes; 2) Art von Andropogon, in Ostindien, so hoch wie… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Nardus — L. (Borstengras, Bocksgras), Gattung der Gramineen, mit der einzigen Art N. stricta L. (s. Tafel »Gräser I«, Fig. 2), ein ausdauerndes Gras mit tiefgehendem Wurzelstock, blaugrünen, borstenförmigen, fingerhohen Blättern, die einen festen Büschel… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Nardus — L., Pflanzengattg. der Gramineen. N. stricta L. (Borsten oder Bocksgras, Bocksbart), an moorigen Orten. – N., Wurzelstock, s. Narde …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Nardus —   Nardus …   Wikipedia Español

  • nardus —   1) Scented as with nard, See Nardus. Andropogon nardus, Cymbopogon nardus   2) leaf blades linear as with Nardus. Agropyron nardus, Triticum nardus …   Etymological dictionary of grasses

  • nardus — noun Mat grass. Then toke Mary a pounde off oyntment called nardus, perfecte and precious, and anoynted Jesus fete, and wept his fete with her heer, and all the housse smelled off the savre off the oyntment …   Wiktionary

  • Nardus — Género de plantas de la familia de las Poaceas, orden Poales, subclase Liliidae, clase Liliopsida, división Magnoliophyta. ● Nardus stricta L. cervuno …   Enciclopedia Universal

  • Nardus L. — Род 50. Белоус (Сем. Poaceae – Злаки) 94. Nardus stricta L. – Белоус торчащий …   Флора Центрально-лесного государственного заповедника

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”